Tunc impletum est illud Jeremiae. Vox in Rama audita est, etc.,. Rama locus est juxta Gabaa duodecimo milliario distans a Bethlehem, ubi fere delecta tribu Benjamin propter uxorem Levitae, pauci superstites planxerunt mortuos suos. Hoc autem videtur Jeremias induxisse potius comminando, quam prophetando. Minabatur enim imminere tantam ruinam duabus tribubus, quanta facta fuerat in filiis Rachel, cum plangentium vox audita est in Rama. Tamen etiam prophetavit de nece parvulorum, ut Matthaeus ait, et tunc Rama non est nomen loci. Sed quia Rama excelsum sonat, idem est ac si dixisset: Vox in excelso audita est. Videtur quoque debuisse dici, Lia plorans filios suos, cum Bethlehemitae de tribu Juda fuerint. Sed quia tribus Benjamin conterminata est Judae, insinuavit evangelista multos de Benjamin fuisse occisos pro vicinia, ad exaggerandum scelus Herodis. Vel quia Rachel juxta Bethlehem sepulta est, prophetico locutionis modo dicitur ea gessisse quae in loco eodem gerebantur. Et noluit consolari, quia non sunt, id est inconsolabiliter dolebat, de eo quod non sunt, id est de eo quod mortui esse desiderant. Innocentes quidem martyres dicuntur laxato vocabulo, non quia testes Christi, sed quia pro Christo occisi sunt, quem si non loquendo, moriendo tamen confessi sunt, pro quo etiam Ecclesia pro eis solemnizat, quamvis ad inferos descenderint. Unde et in eorum solemnitate cantica laetitiae subticentur, scilicet, Te Deum laudamus, et Gloria in excelsis Deo, et pro alleluia, quidam dicunt, Laus tibi, Christe; alii, Cantemus, eia; alii dicunt tractum.